- ZONAE
- I.ZONAEquantum ad nostrum attinet institutum, sunt circuli quidam lati, caelum, terramque veluti cingulâ quâdam ambientes. Sunt autem numerô quinque: ex quibus media, quae inter Tropicos est, nimiô calore parum apta creditur habitationi: duae vero extremae sub Arctico et Antarctico circulis sitae, nimiô frigore horrent, unde et ipsae quoque habitationi parum sunt idoneae. Reliquae autem duae, utpote quae mediae inter torridam et gelidam situm obtinent, temperatae sunt, et humanae vitae accommodatissimae. Eratosthenes apud Heraclidem Ponticum, in Allegoriis Homeri:Πέντε δὲ αἱ ζῶναι περικγέες ἐσπείρηνται,Αἱ δύο μὲν γλαυκοῖο κελαινότεραι κυάνοιο,Η῾ δὲ μία ψαφαρή τε καὶ ἔκπυρος οἷονἐρυθρὴΤυπτομένη φλογμοῖσιν, ἐπεὶ ῥ`α ἑ μοῖραν ὑπ῾αὐτὴνΚεκλιμένοι ἄκτινες ἀειθερέες πυρόωσιν.Αἱ δὲ δύω ἑκάτερθε πόλειο πεοιπεπηγυῖαιΑ᾿εὶ κρυμαλέαι, αἰεὶ δ᾿ ὕδατι μογέουσαι.Virg. l. 1. Georg. v. 233.Quinque tenent Caelum Zonae, quarum una coruscoSemper Sole rubens, et torrida semper ab igni,Quam circum extremae dextrâ laevâque trahunturCaerulea glacie concretae, atque imbribus atris.Has inter mediamque duae mortalibus aegrisMunere concessae Divûm, et via secta per ambasObliquus qua se Signorum verteret ordo.Ovid. l. 1. Met. v. 45.Utque duae dextrâ caelum, totidemque sinistrâParte secant Zonae, quinta est ardentior illis:Sic onus inclusum numerô distinxit eôdemCura Dei: totidemque plagae tellure premuntur.Quarum quae media est, non est habitabilis aestu;Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, Temperiemque dedit mistâ cumfrigore flammâ.Tibullus, l. 4. Panegyr. ad Messalam, n. 1. v. 152.———— Circumfuso consistit in aere tellus.Et quinque in partes totô disponitur orbe.Atque duae gelidô vastantur frigore semper.Illic et densâ tellus absconditur umbrâ. Et nulla inceptô perlabitur undaliquore,Sed durata riget densam in glaciemque nivemque.Quippe ubi non unquam Titan superegerit ortus.At media est Phoebi semper subiecta calori,Seu propior terris aestivum fertur in orbem,Seu celer bybernas properat decurrere luces.Non ergo pressô tellus consurgit aratrô,Nec frugem segetes praebent, nec pabula terrae.Non illic colit arva Deus, Bacchusve, Ceresve,Nulla nec exustas habitant animalia partes.Fertilis hanc inter posita est, interque rigentes,Nostraque, et huic adversa solo pars altera nostro,Quas similis utrinque tenens vieinia caeliTemperat: alter et alterius vires necat aer.Hinc placidus nobis per tempora vertitur annus,Hîc et colla iugo didicit summittere taurus,Et lenta excelsos vitis conscendere ramos,Tondeturque seges maturos annua partus,Et ferrô tellus, pontus confinditur aere.Quin etiam structis exsurgunt oppida muris.Varro,Mundus domus est maxima rerum,Quam quinque altitonae fragmine ZonaeScindunt, per quam limbus pictusBis sex signis stellimicantibus,Altus in obliquo aethere LunaeBigas acceptat. ———— ———Glaudian. l. 1. de Raptu Proserp. v. 258.Addit quinque plagas: mediam sub temine rubreObsessam fervore notat, squalebat adustusLimes, et assiduô sitiebant flumina Sole.Vitales utrinque duas, quas mitis oberrat Temperies, habitanda viris, tum finesupremôTorpentes traxit geminas. brumâque perenniFoedat, et aeternô constringit frigore telas.Vide Mel. l. 1. c. 1. Cicer. in Somn. Scip. Plin. l. 2. c. 68. Nic. Lloydius.II.ZONAEveteribus frequenti in usu; ut vestes succingerent et marsupium inde sulpenderent recondendae pecuniae. Sic Mercurius depictus olim, cum sacco, marsupio a zona pendulo, Cornutus in Persii Sat. 6. v. 63. Neque mercatores solum, sed et Magistratus iis hunc in finem usi, apud Graecos aeque ac Romanos. Iuvenal. Sat. 14. v. 297.Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premeturObrutus et Zonam laevâ morsuque tenebit.Neque tamen circa lumbos, ut nunc fit, bae zonae gestatae, sed e collo pendulae erant, ut Plautus docet in Truculento, scenâ ult. v. 62. Epidico Actu 2. sc. Fecisti v. 5. et in Asinaria scenâ, Cur me. De militari Zona, notum illud, Zonam perdidit: et ζώσαςθαι apud Graecos idem, quod ενδύσαςθαι τὰ ὅπλα induere arma, significat, Cael. Rhodig. l. 22. c. 19. Pars enim corporis Zonâ succincta Marti sacra erat, sicut frons Genio, lacerti Iunoni, pectus Neptuno, renes Veneri, pedes Mercurio, digitique Minervae, Alex. ab Alex. l. 2. c. 19. Inter muliebria prro vestimenta Zonae numerantur ab ICtis, eaque, quâ nova nupta praecingebatur, primâ nocte a marito solvendâ, caestus peculiariter dicta est, unde λυσιζώνη Diana. Duplicem autem fuisse, quarum unâ nocte geniali, altera tempore puerperii, solvebatur, docet Franciscus Rossaeus. Archaeologia Atticae l. 4. c. 7. Ex Zona factum Semizona, unde Semizonarii apud Turnebum: qui semizonas conficerent. Has non easdem fuisse cum semicinctiis, monet Octav. Ferrarius, de re Vestiaria l. 3. c. 21. quod partem homines anteriorem a cingulo, et lumbis ad pedes usque praecingebant, etc. Et quidem usus earum primus is fuit, ut succingerent corpus illudque ad actiones suas obeundas redderent agile atque expeditum. Unde viatores Zonis accincti, inprimis apud Orientales, laxioribus vestibus communiter usos. Quô proin gestu rituque Pascha comedi jussit Deus Exodi c. 12. v. 11. quippe quod manducandum erat ab Israelitis viatorio habitu instructis, lumbis succinctis, calceatis pedibus et cum baculo in manu. Apostolis similiter, utpote ituris in universum Orbem, zonae tribuuntur Matth. c. 10. v. 9. Marci c. 6. v. 8. et Actor. c. 21. v. 11. Porro Cursores, inprimis in Ludis Olympicis, Zonis fuêre seu subligaribus accincti, unde Homerus istiusmodi ζωμάτων meminit, Il. δ. v. 187. 216. ψ. v. 683. Od. ξ. v. 482. Sed Olympiadis e5. annô primô ab Archonte Hippomene constitutum est, ut sine zona, coque prorsus nudi, cursitarent. Idque occasione eâ, quod Orsippus Megarensis cursu esset superatus propterea quod subligaculum impediisset cursum: vel, ut alii narrant, cingulum decidere sivisset, quo expeditius curreret adeoque victor evasisset, vide Pausan. Attic. Poetam incertum in Anthol. Anonymum Olympiadum Scriptorem, Eusebium, Chron. 1. Isidorum, Origin. l. 18. c. 17. Homeri Scholiasten, in Iliad. ψ. Nicam seu Etymologi M. Scriptorem in Γυμνάσια Quamvis haec zona velandis potius, quae honetas conspici non vult, adhibita, adeoque huius loci esse non videtur. Praesertim autem Viri militares zonis olim accincti, in praedictos usus, ut videre est Esaiae c. 5. v. 27. et apud Florum, l. 2. c. 4. ubi de Gallis, non prius soluturos se baltheô, quam Capitolium ascendissent, iurantibus. Itaque zona erat signum honoris et auctoritatis, maxime vero militaris. Imo ut Magistratus omnes, et quicumque gestandi ius gladii haberent, non nisi accincti, in conspectum Principis venirent, mos vetus fuit, indigitatus Chrysostomo, Homil. 26. in 1. ad Corinthios, Gregor. Naz. Orat. 42. ubi Euzonorum et Monozonorum Syriae meminit, alludens ad Iosuae c. 4. v. 13. 2. Regum c. 5. v. 1. et c. 6. v. 23. Nicetae ad Gregorii l. c. Aliis. Quare Ethnici Principes militiae zonam seu cingulum iis auferebant, qui fidem Christo datam rescindere nollent, ut de Marino in primis docet Eusebius, Hist Eccl. l. 5. c. 15. contra qui fidem abnegare nollent ἔῥῥιπτον ζώνην abiciebant zonam, ultro, hôc modô honoribus tum militaribus, tum palatinis, renuntiare se testati, quod de Gordio Martyre docet Basilius, Orat. in illum. Sed et postmodum Christiani Imperatores τὴς ζώνης ἀφαιρέσες ablatione cinguli puniebant, qui contra Leges peccâssent, uti discimus ex Ioanne Antioch. in Nomocan. tit. 24. De Sacris ut aliquid addam: In vestitu Pontificali Hebraeorum, Zonâ seu cingulô, Hebr. [Gap desc: Hebrew] nil sanctius erat: Unde cum Sacerdotes in Templo, totô ministerii sui die, etiam extra tempus illud. quô actu ministrabant, vestitum sacrum retinere possent, cingulô tamen, quod singulare erat, et sacrum reliquarum retinaculum, extra tempus illud vestiri non licebat, Io. Seldenus de Synedriis VEtt. Hebr. l. 3. §. 3. Cum autem istiusmodi Cingulum, una cum tribus aliis vestibus aurcis, Sacerdotes gregarii cum Pontifice Max. commune haberent, inter quatuor huius vestes albas, quibus solus Pontifex semel in anno, cum interius Adytum intraret, utebatur, iterum Zona seu baltheus erat, vide Levit. c. 16. v. 4, 32. et supra ubi et Vestibus sacris. Ad huius imitationem Zona quoque occurrit, inter Vestes Sacerdotales Eccles. Roman. apud Alcuinum de Off. divin. Riculfum Epise. Suession. in Statutis A. C. 989. c. 7. Durandum, Ration. l. 3. c. 4. Alios. Quae Zona Romana dicitur, quod Româ eius usus in alias Ecclesias profluxerit, Alcuino, d. l. vide supra, voce Baltheus etc. Quia vero hôc pactô succinctum corpus aptius reddebatur, et robustius, hinc alte cinctus Antiquis appellatus est strenuus, fortis, virilis, minime mollis, Graec. ἔυζωνος cui laxius cinctus et discinctus oppositus. Unde otia discincta, Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 9. v. 41. Item cinctu difficilis, quales nimium ventri dediti, obersique. Quô fine apud Gallos et Iberos Zonae mensuram habere Magistratus. quam si capere non posset mulier, aut iuvenis, magnô affici probrô consuevisse olim, memorabili exemplô refert ex Stobaeo Alex. Neapol. Genial. Dier. l. 2. c. 15. ubi quod de muliere habet, ansam de muliebribus zonis quaedam adiungendi praebet. Non duplicem solum, verum et triplicem fuisse olim zonam reperies, vide supra, ubi de Virginali zona. E quibus ultima erat zona (seu mitra aerea, quam circa imam ventris partem gestabant praegnantes, ad maiorem fetus securitatem et indemnitatem: easque mitras in primo partu solvebant et Dianae appendebant: quod crat solvere Zonam, Paschalius, Coronar. l. 4. c. 20. vide quoque supra Mitra. Cl. Vossius Graecorum Romanorum que mores distinguens, apud illos parientes Zonam solvisse, eamque Dianae Λυσιζώνῃ consecrâsse; apud hos nubentibus Zonam solutam a maritis, huicque rei Iunonem Cinxiam praefectam fuisse, statuit, fatetur interim, apud Graecos quoque solutionem cinguli ad nubentes quandoquepertinere, ex Homerico illo Odyss. λ. v. 244.Λῦσε δὲ παρθενίην ζώνην. ————et Spartanorum more, Plutarcho indigitato, Vitâ Lycurgi. Vide cum, de Orig. et Progr. Idol. l. 2. c. 25. etc. Alius Zonae, militaris inprimis, usus, ut in ea reponeretur pecunia. Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 10. iussit, ne in zonis milites ad bellum aureos vel argenteos nummos portarent. Ubi nolebat quidem esse discinctos milites, sed ne aureos vel argenteos secum portarent, volebat Imperator. Ideo pannicularia non significabantur bona damnatorum, nec Zona, quam circa se habuissent: sed ventralis, in qua nummi ad victum quottidianum promendi condebantur, in Rescr. Hadriani l. 6. ff. de bonis damnat. Erat autem ventrale Zonae genus in medio receptaculum habens, quô nummi continebantur, uti diximus suô locô, plura vide apud Salmas. ad Spartian. d. l. Imo et in suppliciis zonae usurpatae. Apud Persas namque moris fuisse, ut quos Rex exitio destinâsset, Zonâ apprehensos apparitoribus interficiendos traderet, legimus apud Diodorum, l. 17. etc. Materia, communite ex corio. Sic ζώνη δερματίνη Zona coriacea vel pellicea, quâ Ioannes Baptista circa lumbos suos accinctus erat, memoratur Matth. c. 3. v. 4. ad imitationem Eliae Prophetae, inter cuius notas ζώνη δερματίνη ponitur 2. Regum c. 1. v. 8. Similis Zona inter vestes Monachicas reponitur apud Bedam, Dorotheum, Palladium, Hist. Laus. etc. Sed et ex aere, praegnantium fuit, uti paulo ante diximus, nec non supra, voce Mitra. Aureae mentio est, Apocalyps. c. 1. v. 13. ubi Christus apparet περιεζωσμένος ζώνην χρυσῆν Et c. 15. v. 6. ubi de Angelis simile quid habetur etc. Modus cingendi plerumque circa lumbos. Hesychius, ζώνη ὁ ὑπὸ τὴν γαςτέρα τόπος, καὶ ὁ τόπος ὅν ζωννύμεθα. Vide 2. Sam. c. 20. v. 8. 1. REgum c. 2. v. 5. Matthaei c. 3. v. 4. alibique passim. Christus tamen praeter morem πρὸς τοῖς μαςτοῖς, ad mamillas, praecinctus apparuit Ioanni, d. l. ut et Angeli similiter l. cit. cuius rei causam pulchre exponit Andreas Caesar. ad loca haec, vide quoque Dionysium Areop. de Caelesti Hierarch. c. 15. sect. 4. et plura de Zonis, apud Stuckium, Antiqq. Convival. l. 2. c. 29. Fesselium, Advers. tom. I. l. 5. c. 9. Suicerum, Thes. Eccl. voce Ζώνη Alios: uti de investitura per zonam supra, ubi de Investitura; et de festo Depositionis Zonae B. Virgints. in Ecclesia Graeca, die 31. Augusti, celebrari solito, ubi de Depositionis festis. A Zona Plautus in Trinummo. Actu 4. Sc. 2 v. 20. appellat Sectores Zonarios, quos Aristophanes Comicus Βαλαντιοτόμους, i. e. Crumaenisecas, vocat: Cujusmodi cingulorum incisores, in Republ. Atheniensium, si ἐπ᾿ ἀυτοφώρω deprehenderentur, morte mulctati sunt, ex Lege, Εἄν τις φανερὸς γένηται βαλαντιοτομῶν, τούτῳ θάνατον εἶναι τῆ ζημίαν, Manifesti saccularii morte luunto, quam laudat Xenophon, Α᾿πομνημονευμάτων l. 1. Vide quoque Aristophanem, Ranis. Optime describit Plautus loc. cit.———— ———— Mira sunt,Nt illic homo 'st aut dormitator aut sector Zonarius.Looa contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.Credo edepol, quo mox furatum veniat, speculatur loca.Neque vero solum, οἱ Βαλαντιοτόμοι, sed et illi Saccularii dicti sunt, οἱ ἀπὸ σάκκων κλέπτοντες, ii videl. qui teste Ulpianô, l. 9. de offic. Procons. vetitas in sacculo artes, exercentes, partem subducebant, partem subtrahebant. I. e. aut Magicis Artibus et carminibus ex alienis sacculis pecunias subducebant et eliciebant, aut subtrahebant et manu auferebant: atque cum hi, tum illi, manifesti et ἐπ᾿ ἀυτοφόρῳ deprehensi, capite plectebantur. Vide Comm. in LL. Atticas l. 7. c. 5. et Io. Laurentium ICtum, Not. in Phaedr. l. 4. Fab. 21. v. 11. De Zonario diximus supra, ubi de Vestibus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.